Iter Londinense

by Eduardus

Exeunte mense Iunio, urbem Angliae caput petivi ut acroasym haberem inter conventum c.n. ‘Revisiting Early Modern Prophecies’ de revelationibus B. Amadei earumque manuscriptis. Ea vero quae ad conventum attinent praetermittam, dictis tamen paucis: me in perplures amicitias incidisse temporeque suavisissimo fructum esse Londini. Ceterum tamen, confiteor me minime fructum urbe, variis de causis, quas ne intelligo quidem. Dum Italia, sive Graecia maxime patriae similes esse videntur, Anglia tamen, insularitatis fortasse causa (venia sit verbo) admodum diversa, et meis moribus remota est. Neque conspectus aedium nec urbis species similis est patriis. Miror tamen, quod potius quam frui hisce discriminibus sive tedio sive molestia afficior. Cum olim Anglos mecum pessime se gesissent, fortasse praeiudicata opinione haec omnia perpendo, sed fortasse potius ad rationem et modum vivendi pertinet. Omnibus notum est divitissimos quosque habitare Londini, imo, plures esse divites quam in aliis oppidis Europaeis: ego vero pauperculus videor hac in urbe versari divitum venia atque permissu. Aliter vestimur, aliter loquimur, aliter edimus atque aliter sentimus.