De me

Ii qui nimis de se loqui cupiunt, carere potius amicis videntur quam quidquid dicendum habere, quare displicet de memet ipso  scribere. Nihilominus, paulisper faciam. Ut iam alibi dixeram vocor Eduardus, natione Hispanus, rerum multarum, novarum nonnunquam studiosus . Operam do apud universitatem Autonomam, quae dicitur, litteris et philologiae classicis. Annum secundum et vicessimum ago. Malacae municeps, Baeticam maximopere desidero.  Debeo Senecae consilium sequi quoad itinera attinet, nam vix eodem in loco diutius consisteo quam menses aliquot. (Hoc fere vitium iam dudum correxi cum Matriti coerceam versari per quinque annos)

Malacam incolueram a prima aetate,  dein Romae annum degi (necnon aestates aliquot), et nunc Matriti habito.

Casea quaelibet sunt omnia mihi cordi.

Advertisements