Ossa sero venientibus…

by Eduardus

vel ne ossa quidem. Date quaerenti veniam (vitio sane Hispanico) sed haec amplius ferre nequeo animo aequo.  Rem aperiam vobis: hodie, dum argumento  operam dabam meorum studiorum  (dudum enim aggressorum ) idem mihi accidit quod proxima hebdomade, sc., ea que mihi tractanda proposueram et quibus hucusque satis multum temporis, (ne otiosus dicam totum) impenderam, nuperrime agitata et in lucem edita nanctus sum. Primum, opus quod inscribitur Apocalypsis Nova beato Amadeo tributum anno bismillesimo quarto praelo datum est: eius non modo trinos codices hucusque ignotos reperui sed criticam quae dicitur editionem coeperam adhibitis exemplaribus ope luci descriptis, quod munus libentissime susceperam. Desponso iam animo ad ea quae pertinent ad thesim doctoralem aggrediendam transivi, id est, ad controversias Latine agitatas circa religiones Christianam, Mahometanam et Iudaicam in Hispania. Dabo enim hisce operam propterea quod ascitus sum in eorum numerum qui (commodo quidem) stipendio laurea doctorali ornabuntur apud CSIC, sive collegium Hispanicum scientiis provehendis. Cum argumentum proponere oporteret meque agnoscerem omnino alienum hisce studiorum provinciis quorumlibet operum Latine scriptorum situm pulveremque discutere decrevi. Quae res, cum satis multa sint  opera quae adhuc in oblivione iaceant, non modo mihi apta sed una fortasse tribunali adferenda visa est. Et ecce, grex quaedam professorum et discipulorum (http://grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/) sibi ingentem scriptorum  molem seu ediderat ante unum annum (prius quidem!) seu iam coepta sibi tribuerant.  Hoc enim mirandum non est, neque miror quod alii me industriores callidioresque sint (haud difficile) aliis praesertim doctrinis: attamen, idem, iam ter intra mensem, factum est hodie , nescio quo numine laeso: opus cui nomen Manuductio ad conversionem, cuiusdam Societatis Iesu asseclae quod perscrutari in animo habebam recensuit quidam discipulus ad lauream quae dicitur magistralem assequendam.  Heus, me miserum! Non dubito quin contra sententiam Lucretii (IV, v. 1: Avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo) peragrem iam trita loca sed placuisset absque aliorum vestigiis cursum metiri. Ignoro an haec omnia me prohibeant quominus vestigem quae mihi cordi sunt, neque an liceat absque vestigiis vestigare mihi, sed quotienscumque πρὸτος εὐρετής mihi sum visus, me falsum statim intellexi.  😦

Advertisements