Multas per gentes…

by Eduardus

“Multas per gentes et multa per aequora vectus / advenio ad has miseras, lector, ad inferias”

Iam dudum absenti, lector humanissime, mihi veniam da: quaerebam, ut ita dicam, quae apud te tractare possem neque defuerunt his binis annis quibus vere distraherer ab hoc litterato otio. Nunc vero, cum legissem condiscipulam e Gallaecia oriundam hoc inceptum, scilicet Latine scribere ad exercendum stylum animosque excitandum ad ipsum, aggressam esse, sana quadam invidia affectus, vestri statim recordatus sum.  Quid tamen dicam, prorsus ignoro necnon quo nam modo sit pulcre dicendum, cum consuetudinem Latine loquendi, proh dolor, olim deseruissem. Etenim, cum Romae aestate proxima versarer, amicus quidam carus, nomine Rodericus, submissa voce confessus est quod iam ipse verebar: in dies sermonem rusticiorem, aridiorem orationem, copiam verborum minorem fieri meam. Me tamen dabo totum ad litteras his temporibus, quibus (superis iuvantibus), otio fruor antequam munere fungar. Multa enim accidere vel prorsus evenere mihi his duobus annis: laurea magistrali ornatus sum et operam do ut thesim doctoralem intra aliquot annos Matriti perficiam: suasu professoris et condiscipuli (quorum merita nunquam satis agnoscam), nomen dedi certamini e quo potiore Minerva (pinguioreque stipendio) discessi: quo nam pacto factum sit ut ex aliis ipse electus essem nescio, sed fieri sentio et gaudeo. Mox plura de hisce narrabo…

Advertisements