Prima

by Eduardus

Plerisque sensu communi praeditis videretur inane de suis sensis ac sententia Latine apud rete disputare, duobus, ut opinor, de causis satis definitis: primum, mihi non esse ullam copiam dicendi hoc sermone, et dein, non ita plures fore qui legant et intellegant. Earum primam, nisi iam aperte patet, mox ostendam, at alteram amplius explanandam esse censeo ne nimis superbum esse videatur.

Oportet, ut puto, primum memet comendare: nomen est mihi Eduardus, natione Hispanus, discipulus olim Academiae Vivarii Novi et iam quarti anni studiorum Philologiae Classicae, quae dicitur.  Quae enim utrimque didici, quorum aliquando mentionem faciam, inter se congruere non videntur, sed prosus repugnare. Ex hac pugna, ut forte Heraclitus ille sentiret, orsa est hanc pagellam condendi cupido, qua cupidine confiteor me iam dudum flagrari. Utut est, mihi discipulo non iam ita puero sit venia hic suadendi, inquirendi, necnon reprobandi ea quae cottidie experior et ad nostram rem opinor referre. 

Sed quae, dixeris, est haec res de qua loqueris? Academica dici potest, cum agatur de meis studiis, pseudophilosopha vero eam etiam nuncupare licebit, cum caecorum instar deerrem verbis, sed ut uno verbo exprimam, nugas. Nugas dico quod nihil aliud faciam nisi quaeri, personas notandas in scaenam ducere, facinora universitaria exsequi, de me (tamen raro) scribere, libros legendos suadere, et  mea sensa vulgare. Quorsum haec? Ut aliquid aliud discam, ut ceteri, velut ipse, me de suis doceant et doctior e coetu exeam. Sum ea opinione qua plura disci possunt apud alios homines te doctiores (quasi per osmosyn) quam, nonnumquam, apud libros.

Spero igitur fore ut utrique nostrum placeat et prosit hoc contubernium. Mox, polliceor, de rebus non ita infinitis scribam.

Advertisements