Animi elatio

"Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus…"

De Hispanulis

Hoc in studio scribendi diversa omnino coniunguntur miro pacto, quo autem fit ut simul velim scribere de meis sensis simulque nihil non inane apud me dicendum esse videatur, namque, quid enim tua referat quid ille Hispanulus reatur saepe memet interrogo. Numquid inveni hac occasione? Non sum certus, ingenue dicam, sed tamen promisis adstare necessest, consuetudinesque in dies nisi colere saltem alere.

His diebus, cum operam dem itineribus parandis, videor oblitus illius Senecae,

Nusquam est, qui ubique est” .

Quamvis non mihi cordi, confiteor concivem nonnumquam dixisse quae prorsus ad me spectare viderentur, sicut id quod praeteritis verbis sequitur:

Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias; idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt.”

Veri simile videtur Senecam quippe qui Hispanus esset probe nosse indolem qua simus plerique Hispani, quoad hanc infirmitatem animi attinet.  Id enim videor: mecum non constare neque certo consilio esse,  quo ex vitio detrimenta pleraque indesinenter exoriuntur mihi, utpote fortasse oppreso quotidianis difficultatibus: rerum maximi momenti obliviscor, non amplius quam unam horam sedulo operam do, absum a scholis quo tempore libet, ne professores patiar (huius fortasse unius non sum in culpa) et pigent omnia. Sed dummodo hoc modo esset, non tam male haberet, at cum dein delecter infinito quodam studio erga fere omnes provincias scientiarum, hinc illuc vicessim insilio casu, nullumque attingo tandem scopum. Quid dicam? Me nosse qui sint dii Indorum, callere quosdam huius aetatis scriptores Iapones, vel vitas illustrium pictorum memoriae mandasse?

Sed quid ultra faciam? Quadam verecundia iure afficior cum verser nunc Petropoli apud doctissimum quemdam condiscipulum, at simul de hac adipiscendae eruditionis ratione memet interrogo  Hoc anno, tamen, qui incohabitur mox polliceor me, quamvis invitum amassiaque carentem, sedulo serioque animum attenturum ad studia, agenda, et caetera, ne iam possim ut hucusque vocor, Hispanulus nominari, sed Eduardus (vel saltem Hispanus)

Prima

Plerisque sensu communi praeditis videretur inane de suis sensis ac sententia Latine apud rete disputare, duobus, ut opinor, de causis satis definitis: primum, mihi non esse ullam copiam dicendi hoc sermone, et dein, non ita plures fore qui legant et intellegant. Earum primam, nisi iam aperte patet, mox ostendam, at alteram amplius explanandam esse censeo ne nimis superbum esse videatur.

Oportet, ut puto, primum memet comendare: nomen est mihi Eduardus, natione Hispanus, discipulus olim Academiae Vivarii Novi et iam quarti anni studiorum Philologiae Classicae, quae dicitur.  Quae enim utrimque didici, quorum aliquando mentionem faciam, inter se congruere non videntur, sed prosus repugnare. Ex hac pugna, ut forte Heraclitus ille sentiret, orsa est hanc pagellam condendi cupido, qua cupidine confiteor me iam dudum flagrari. Utut est, mihi discipulo non iam ita puero sit venia hic suadendi, inquirendi, necnon reprobandi ea quae cottidie experior et ad nostram rem opinor referre. 

Sed quae, dixeris, est haec res de qua loqueris? Academica dici potest, cum agatur de meis studiis, pseudophilosopha vero eam etiam nuncupare licebit, cum caecorum instar deerrem verbis, sed ut uno verbo exprimam, nugas. Nugas dico quod nihil aliud faciam nisi quaeri, personas notandas in scaenam ducere, facinora universitaria exsequi, de me (tamen raro) scribere, libros legendos suadere, et  mea sensa vulgare. Quorsum haec? Ut aliquid aliud discam, ut ceteri, velut ipse, me de suis doceant et doctior e coetu exeam. Sum ea opinione qua plura disci possunt apud alios homines te doctiores (quasi per osmosyn) quam, nonnumquam, apud libros.

Spero igitur fore ut utrique nostrum placeat et prosit hoc contubernium. Mox, polliceor, de rebus non ita infinitis scribam.

Follow

Get every new post delivered to your Inbox.